Skip to content

Latest commit

 

History

History
45 lines (24 loc) · 1.83 KB

File metadata and controls

45 lines (24 loc) · 1.83 KB

Foliu[m] Vv

De sanctificatione septime diei1

COnsummato igitur mundo: per fabricam diuine solercie sex dierum.

Creati e[ni]m dispositi [et] ornati tande[m] p[er]fecti sunt celi [et] terra.

Compleuit de[us] gl[or]iosus opus suu[m]: [et] requienit die septimo ab operib[us] manuum suaru[m]: postq[uam] cu[n[ctum mundu[m]: [et] omnia que in eo sunt creasse: no[n] quasi operando lassus: sed nouam creaturam facere cessauit: cuius materia vel similitudo non precesserit.

Opus enim propagationis operari non definit.

Et dominus eidem diei benedixit: [et] sanctificauit illu[m]: vocauitq[ue] ipsum Sabatu[m] quod nomen hebraica lingua requiem significat.

Eo q[uia] in ipso cessauerat ab om[n]i opere q[uo]d patrarat.2

Un[de]3 [et] Judei eo die a laboribus proprijs vacare dignoscu[n]tur.

Quem [et] ante legem certe gentes celebrem obseruarunt.

Iamq[ue] ad calcem ventum est operum diuinorum.

Illum ergo timeamus: amemus: [et] veneremur.

In quo sunt omnia siue visibilia siue inuisibilia.

Et a domino celi: domino bono[rum] omniu[m].

Cui data om[n]is potestas in celo [et] in terra.

Et presentia bona: quatenus bona sint.

Et veram eterne vite felicitatem queramus.

References

Cappelli, A. (1928). Lexicon Abbreviaturarum: Wörterbuch lateinischer und italienscher Abkürzungen. 2nd ed. Leipzig: Verlagsbuchhandlung von J. J. Weber. https://archive.org/details/LexiconAbbreviaturarum.

Foresti, G. F. (1492). Supplementum Chronicarum. Novariensis: Bernardinus Rizus. https://books.google.com/books?id=ei9TruMbYCkC&printsec=frontcover.

Jiménez de Cisneros, F. (1517). Biblia Polyglotta Complutensis. Complutum: Arnaldo Guillén de Brocar. https://doi.org/10.3931/e-rara-46695.

Footnotes

  1. c.f. Foresti (1492, fol. a2v).

  2. c.f. Genesis 2:13, s. Jiménez de Cisneros (1517, fol. aij).

  3. or "Un[um]", s. Cappelli (1928, p. 394).